monumenta.ch > Plinius > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 32
{VI} summum esse quod vocant Saturni sidus ideoque minimum videri et maximo ambire circulo ac tricesimo anno ad brevissima sedis suae principia regredi certum est, omnium autem errantium siderum meatus, interque ea solis et lunae, contrarium mundo agere cursum, id est laevum, ilo semper in dextra praecipiti.